Ex operibus Adami Bremensis extractum

De situ Slavorum

RETRO

POLABANÉ

ÚVOD

JAZYK

1. Nástin mluvnice
2. Věty a slova
3. Texty
Ptačí svatba
Ostatní texty
4. Slovník (740 slov):
Polabsko-česko-polsko-německý
Česko-polabský
Polsko-polabský
5. Prameny
6. Staropolabština

DĚJINY

Polabské kmeny
Vlčan (789-795)
Dražko (795-809)
IX.století
Tugumir a Gero
Mstivoj (966-995)
Mstislav (995-1018)
Uto (1018-1031/2)
Ratibor (1031/2-1043)
Gotšalk (1043-1066)
Kruto (1066-1105)
Jindřich (1105-1127)
Svatopluk (1127-1129)
Knut (1129-1131)
Niklot (1131-1160)
Pribislav (1160-1178)
Borvin I. (1178-1227)
7. Rujána (do 1404)
8. Wendland (do 18.st.)

Odkazy
TYRAS
EP!
Napiš mi - Grapse mu

©Vladislav Knoll

   Historia ecclesiastica

    II.10 Nos autem, quoniam mentio Slavorum totiens incidit, non ab re arbitramur, si de natura et gentibus Slavaniae historico aliquid dicamus compendio... Slavania igitur amplissima Germaniae provincia, a Winulis incolitur, qui olium dicti sunt Wandali, decies maior esse dicitur, quam nostra Saxonia, praesertim si Boemiam et eos, qui trans Oddoram sunt Polanos, quia nec habitu nec lingua discrepant, in partem adieceris Slavaniae. Haec autem regio cum sit armis, viris et frugibus opulentissima, firmis undique saltuum et fluminum terminis clauditur. Eius latitudo est a meridie in boream, hoc est ab Albia fluvio usque ad mare scythicum. Longitudo autem illa videtur, quae initium habet ab nostra Hammaburgensi parochia et porrigitur in Orientem, infinitis aucta spatiis, usque in Bulgariam, Ungariam et Graeciam. Populi igitur Slavorum sunt multi, quorum primi ab occidente confines Transalbianis sunt Waigri, eorum civitas Aldenburg maritima. Deinde sequuntur Obodriti, qui altero nomine Reregi vocantur, et civitas eorum Magnopolis. Item versus nos Polabingi, quorum civitas Racisburg. Ultra quos Lingones sunt et Warnahi. Mox habitant Chizzini et Circipani, quos a Tholosantibus et Retharis fluvius Panis separat, et civitas Dimine. Ibi est terminus Hammaburgensis parochiae.

    II.11 Sunt et alii Slavorum populi, qui inter Albiam et Oderam degunt, sicut Heveldi qui iuxta Haliolam fluvium, et Doxani, Liubuzzi, Wilini et Stoderani cum multis aliis. Inter quos medii et potentissimi omnium sunt Retharii, civitas eorum vulgatissima Rethre, sedes idololatriae. Templum ibi constructum est daemonibus magnum, quorum princeps Redigast. Simulacrum eius auro, lectus ostro paratus. Civitas ipsa novem portas habet, undique lacu profundo inclusa, pons ligneus transitum praebet, per quem tantum sacrificantibus aut responsa petentibus via conceditur... Ad quod templum ferunt a civitate Hammaburg iter quatuor esse dierum.

    II.12 Ultra Leuticos, qui alio nomine Wilzi dicuntur, Oddora flumen occurit, amnis ditissimus Slavanicae regionis. In cuius ostio, qua scythicas alluit paludes, nobilissima civitas Iulinum celeberrimam barbaris et Graecis, qui in circuitu, praestat stationem. De cuius praeconio urbis, quia magna quaedam et vix credibilia recitantur, volupe arbitror pauca inserere digna relatu. Est sane maxima omnium, quas Europa claudit, civitatum, quam incolunt Slavi cum aliis gentibus Graecis ac Barbaris. Nam et advenae Saxones parem cohabitandi legem acceperant, si tamen christianitatis titulum ibi morantes non publicaverint. Omnes enim adhuc paganicis ritibus aberrant, ceterum moribus et hospitalitate nulla gens honestior aut benignior poterit inveniri. Urbs illa mercibus omnium septentrionalium nationim locuples nihil non habet iucundi aut rari. Ibi est olla Vulcani, quod incolae graecum vocant ignem, de quo etiam meminit Solinus. Ibi cernitur Neptunus triplicis naturae, tribus enim fretis alluitur illa insula, quorum unum viridissimae aiunt esse speciei: alterum subalbidae. Tertius vero motu furibundo perpetuis saevit tempestatibus.

    II.13 Ab illa autem civitate brevi remigio ad urbem trahuntur Deminem, quae sita est in ostio Peanis fluvii; ubi et Rhuni habitant. Ibi ad Semland provinciam, quam possident Pruzzi, navigatur. Iter eiusmodi est, ut ab Hammaburg vel Albia flumine VIII. die per terram ad Julinum pervenias civitatem. nam si per mare navis ingrederis, av Sliaswig vel Aldenburg, ut pervenias Juminem, ab ipsa urbe vela tendens XLIII die ascendens ad Ostragard Rusziae. Cuius metropolis civitas est Chiue, aemula scetri Constantinopolitani, clarissimum decus G¨raeciae. Sicut ergo praedictum est, Oddora flumen oritur in profundissimo Merahorum saltu, ubi et Albia fluvius principium sortitur, nec longis ab invicem spatiis, sed diverso currunt meatu. Alter enim, id est Oddora, vergens in boream, per medios Winulorum transit populos, donec perveniat ad Juminem, ubi Pomeranos dividit a Wilzis. Alrter vero, id est Albia, in occasum ruens, primo impetu Boemos alluit cum Sorabis, medio cursu Paganos a Saxonia dirimit, novissimo alveo Hammaburgensem parochiam a Bremensi sciendens, victor oceanum ingreditur Britannicum. Haec de Sclavis et patria eorum...dicta sufficiant.


De situ Daniae

    220  Hunc sinum Balticum multae circumsident nationes. Dani siquidem ac Sueones, quos Nordmanno vocamus, septemtrionale litus tenent, et omnes in eo insulas. Ad litus autem australe Slavi, Haisti aliaeque diversae incolunt nationes, inter quos praecipui sunt Weletabi, qui et Wilzi dicuntur. Dani vero et Sueones ceterique trans Daniam populi ab historicis Francorum omnes Nordmanni vocantur, cum tamen Romani scriptores ejusmodi vocent Hyperboreos, quos Marcianus Capella multis laudibus extulit. Itaque primi ad ostium praedicti sinus, in australi ripa versus nos Dani, quos Juthas apellant, usque ad Sliam lacum habitant. Unde incipiunt fines Hammaburgensis parochiae, qui per maritimos Slavorum populos longo tractu porriguntur usque ad Panim fluvium, ibi limes est nostrae dioecesis. Inde Wilzi et Leuticii sedes habent, usque ad Odoram fluvium; trans Odoram autem comperimus degere Pomeranos. Deinde latissima Polanorum terra diffunditur, cujus terminum dicunt in Ruzzia regnum connecti. Haec est ultima et maxima Winulorum provincia, quae et finem illius facit sinus. At vero a parte aquilonali revertentibus ad ostium baltici freti primi occurrunt Nordmanni; deinde Sueones, usque ad terram feminarum. Supra illos Wilzi, Mirri, Lami, Scuti et Turci habitare feruntur usque ad Ruzziam. In qua denuo finem habet ille sinus. Itaque latera illius prouti ab austro Slavi, ab aquilone Suedi possederunt. Asserunt etiam periti locorum a Sueonia terrestri via quosdam usque in Graeciam permeasse. Sed barbarae gentes, quae in medio sunt, hoc iter impediunt, propterea navibus tentatur periculum.
    Multae sunt insulae in hos cinu, quas Dani et Sueones omnes habent in sua ditione, aliquas etiam Slavi tenent
    Illarum autum insularum, quae Slavis adjacent, insignores accepimus tres. Quarum prima Fembre vocatur. Haec opposita est Wagris. Altera est contra Wilzos posita, quam Pani vel Runi possident, fortissima Slavorum gens, extra quorum sententiam de publicis rebus nihil agi lex est, ita illi metuuntur propter familiaritatem deorum vel potius daemonum, quos majori cultu ceteris venerantur. Ambae igitur hae insulae piratis et cruentissimis latronibus plenae sunt, qui et nemini parcunt ex transeuntibus.............